Charter Document - 02162756
Charter Number: | 02162756 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1021 - 1022 |
Date type: | Internal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Redemptor humani generis providens fragilitatem hominum per semet ipsum ammonere ac protestare dignatus est dicens Date elemosinam et ecce omnia munda sunt vobis Iccirco ego in Dei nomine Wichelmus et uxor mea Richildis donamus aliquid de rebus nostre proprietatis jure nostro que sunt site in comitatu Cabilonense in fine Sevoio ad locum qui dicitur Bellemontensis qui est constructus in honore beate Marie Est autem vinea una raxa et dimidia que adjacet Sancti Ambrosii in Sevoio vocatur Donamus autem ad jam dictum locum taliter ut quamdiu vixerimus teneamus et possideamus in tali tenore ut omni anno IIII sextarios vini in vestitura persolvamus et post nostrum discessum ad supradictum locum perveniat Terminat autem supradicta vinea de uno latere de ipsa hereditate et de alio latere terra Sancte Marie et de una fronte de ipsa hereditate et de alia fronte via puplica Si quis autem hanc donationem contradice voluerit non evindicet sed coactus judicaria potestate auri libram unam componat Acta est autem hec carta in atrio Sancte Marie Bellemontensis S Wichelmi et uxoris ejus Richeldis qui fieri jusserunt et firmare rogaverunt S Aremberti S Arnaldi S Bernuisi S Ermenardi S Rotberti S Uldrici S Obberti Data per manus Sigbaldi presbiteri anno XXVI regnante Rotberto rege