Charter Document - 02162752
Charter Number: | 02162752 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1021 - 1022 |
Date type: | Internal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Noverint cuncti fideles sancte Dei ecclesie quod ego Ainaldus et uxor mea Algardis donamus aliquid de res nostras ad locum cui vocabulum est Bellomonte et est constructus in honore beate Marie hoc sunt duas raxas de vinea que sunt site in pago Cabilonense in Sevoio vocat et in tali tenore donamus ad jam dictum locum quamdiu vixerimus teneamus et possideamus et pro remedium anime nostre et sepulture nostre donamus ad supradictum locum et omni anno in vestitura sextarios sex de vino persolvamus et post discessum nostrum ad locum perveniat Terminat autem ipsa vinea de uno latus de ipsa hereditate et de alio latus terra Sancte Marie et de uno fronte aqua currente et de alio fronte via publica Si quis autem hanc donationem contradicere voluerit non evindicet sed coactus judiciaria potestate auri libras duas conponat Acta autem hec carta in atrio Sancte Marie Signum Ainaldi et uxori sue Algardis qui fieri jusserunt et firmare rogaverunt S Girardi S Bernardi S Grimaldi S Odoni S Arenberti S Vuichelmi S Ermenardi Data per manum Sigbaldi monachi anno XXVI regnante Rodberto rege