Charter Document - 02162750

Charter Document - 02162750


Charter Number: 02162750
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1021
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine Domini nostri Jesu Christi Noverint tam presentes quam futuri quod ego Arivuardus et uxor mea Adeleida donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum aliquid de rebus nostris que sunt site in pago Matisconense in villa que dicitur Conflans scilicet vineam unam pro remedio animarum nostrarum que habet in longum perticas XI et pedem et dimidium in latum perticas VIIII et pedes V et dimidium eo tamen tenore ut quamdiu vixerimus usum et fructum habeamus et in vestitura omni anno V sextarios vini persolvamus Post nostrum autem discessum ad jam dictum locum perveniat Terminatur autem de uno latere de ipsa consortia de alio terra Stephani a sero Teobranni a cirtio Vuarnerii Qui autem calumniare voluerit iram incurrat Dei omnipotentis S Arivuardi et uxoris ejus Adeleide qui fecerunt et ipsi firmaverunt S Teobranni S Eldini S Giraldi S Otgerii S Rotberti Actum in villa Conflans die jovis X kalendas julii regnante Rotberto rege anno XXX