Charter Document - 02162749

Charter Document - 02162749


Charter Number: 02162749
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1021
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Quamdiu omnipotens Deus permittit unumquemque hominem in erumpnose hujus vite peregrinatione degere dumque dies salutis ac tempus acceptabile illi dignatur largire summopere debet absque ulla dilacione elaborare ut de ista terrena commoditate mereatur vite eterne fructum adquirere faciatque Domino jubente amicos sibi de iniquo Mammona ut cum ei presens defecerit vita ipsi recipiant illum in perpetue beatitudinis gloria Quantum enim elemosinarum prosit exibitio ipse conditor rerum insinuat dicens in Euvangelio Thesaurisate autem vobis thesauros in celo ubi nec erugo nec tinea demolitur et ubi non effodiunt fures nec furantur Quapropter ego in Dei nomine Frodmundus et uxor mea nomine Geyla necnon et filii nostri ex quibus unus vocatur Frodmundus alter vero Rainaldus donamus Deo sanctisque ejus apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum ubi magis prodesse quam preesse videtur domnus hac reverentissimus abbas Odilo aliquam partem ex nostra hereditate pro remedio animarum nostrarum seu parentorum omniumque fidelium nostrorum Est autem sita ipsa hereditas in regno Burgundie in episcopatu Lugdunensi in villis que nuncupantur una Viriaco altera Naonna omnia vero que ibi visi sumus habere terris campis cultis et incultis silvis pratis aquis aquarumque decursibus servis ancillis et franchisiis quesitum et ad inquirendum in tali conventu ut omnia que ego in dominicatu meo teneo modo in vestitura persolvam omni anno totum ad integrum donamus Cluniacensi loco quatinus abitatores ipsius loci tres solidos reddentes Sancto Amori omni anno in censum pro tribus mansis qui infra hujus donationis terminaciones sunt teneant hec omnia omni tempore absque ullius contradictione et quicquid voluerint faciant tantum ut nulli in beneficium tradant sed in dominicatu teneant Si quis autem huic nostre donacioni contrariare presumpserit aut aliquam calumpniam inferre temptaverit primitus iram et maledictionem Dei omnipotentis incurrat ac nisi cito resipuerit penas eternas cum eis qui dixerunt Domino Deo Recede a nobis luat ipse vero coactus in fisco puplico auri libras denas persolvat S Frodmundi et uxoris ejus Geyle qui hanc donacionem fecerunt firmarique rogaverunt S Frodmundi filii eorum S Rainaldi alteri filii eorum S Rainaldi presbiteri S Frodmundi S Ildradi S Wichardi S Rodberti S Attonis S Gauffredi S Uberti S Waloni S Bernardi S Desiderii S Ildradi presbiteri S Aremberti alii presbiteri S Rotberti alii S Amaldrici Actum pupplice apud Cluniacum monasterium regnante Rodberto rege anno tricesimo quarto indictione IIII XII kalendas junii Rainoardus levita ad vicem cancellarii scripsit