Charter Document - 02162748

Charter Document - 02162748


Charter Number: 02162748
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1021
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Compaciens omnipotens Deus hominibus mortalibus ut faciant sibi amicos de Mammona iniquitatis ut cum eis presens defecerit vita ipsi recipiant illos in perpetue beatitudinis gloria precipit eis Quapropter ego Aschericus dono Domino Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum aliquid de mea hereditate que est sita in pago Matisconensi in villa vocabulo Lornan hoc est tercium de uno clauso situm in predicta villa in tali conventu ut quamdiu vixero teneam et possideam Post discessum vero meum quicquid monachi voluerint facere faciant et post meum exitum de hoc seculo me ut decet sepeliant In vestitura quoque hujus donationis omni anno quatuor sextarios de vino persolvam S Ascherici qui hanc donationem fecit S Gisleberti Letaldi Girardi Alberici Actum publice apud Cluniacum XII kalendas aprilis feria III indictione IIII regnante Rotberto rege