Charter Document - 02162745
Charter Number: | 02162745 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1020 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Notum sit omnibus hominibus quia transit mundus et concupiscentia ejus et nos omnes sicut fenum aruimus quare crescimus nascendo decrescimus moriendo Qui autem voluntatem Domini fecerit in eterna felicitate sine fine gaudebit Igitur ego in Dei nomine Geraldus integra mente et spontanea voluntate pertractans causas humane fragilitatis expecto diem mortis in beata resurrectione spem habens salutis Quamobrem pro eterna retributione vel pro peccatorum meorum remissione et pro anima conjugis mee et filii mei episcopi nomine Armanni ut Deus nobis sit propitius dono ad sanctorum apostolorum Petri et Pauli Cluniense monasterium cui domnus Odilo abba preesse videtur ecclesiam Beati Johannis que est sita in pago Vivariensi in villa Meissano cum ejus presbiteratu et cum alodio quod ad ipsum altare pertinet et decimas et primitias in tali modo ut dum uxor mea et filius meus Armannus episcopus vixerint unam medietatem teneant et alia sit in presenti monachis libera et post discessum illorum totum ad integrum ad sanctos apostolos revertatur nemine contradicente et si est de alodio Sancti Vincentii de Vivariensi quod aliqui dicunt episcopatu accipiant ipsi monachi aliam ecclesiam de Sancto Vincentio que est in villa Artenica Sane si quis episcopus aut ulla crudelis potestas contra cartam istam aliquid tortitudinis agere voluerit non valeat vindicare quod repetit set iram Dei omnipotentis et Sancte Marie omniumque sanctorum incurrat et nostra donatio firma stabilisque permaneat Actum mense junio regnante Rodulfo rege S Geraldi et uxoris ejus Wandalmodis et filii eorum Armanni episcopi qui firmaverunt et firmare rogaverunt S Bencelini S Riberti