Charter Document - 02162744
Charter Number: | 02162744 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1020 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
BnF Département des Manuscrits - NAL 1498 (f3r) CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Antiquorum est consuetudo ut unusquisque homo de rebus suis quas in hoc mundo jure possidet licentiam habeat faciendi quicquid voluerit maxime tamen pro remedium anime sue Deo et ejusdem ecclesie fidelibusque Christo servientibus ubique concedere et adjutorium impendere ipsi Deo bene placitum et amabile esse cognoscimus Quam ob causam ego Kadalonus vicecomes cum uxore mea Amelia et filio nostro Willelmo hoc consilium inter nos egimus pro remedium animarum nostrarum ut ad locum Sancti Johannis qui vocatur Molgonensis aliquid de alodum nostrum dare deberemus quod et fecimus videlicet unam villam que vocatur Trionensis que est sita in pago Pictaviense in vicaria de Castro Metulense conlibertos quoque et omnem progeniem eorum cum omnem terram eorum et quicquid ad supradictam terram pertinet Insuper et silvam concedimus et in aliam villam que vocatur Parinniacus unam cartam de terra Benaventi et duos junctos de pratum tribuimus in alteram quoque villam que vocatur ad Cellula unam silvam et duos vivarios simul et pratos qui illic sunt Deo inspirante ad locum supradictum damus Post hec vero accidit nobis a bonis viris tale consilium propter stabilitatem loci ut ipsum locum et omnia supra nominata Deo et Sancto Petro Cluniacensis in potestate et magisterio videlicet domni Odelini traderemus quod et fecimus tali tenore ut illic suos monachos stare precipiat quos ipse voluerit et quantum viderit stare posse nemini contradicente Post mortem vero Kadalonis vicecomitis venit domnus abba Odelinus in hanc terram et locutus est cum Willelmo vicecomitem qui in loco patris sui regnabat ut si vellet locum supradictum in dominatione ejus esse cartam fieri debere dixit Quod ego Willelmus audiens libenti animo cuncta complevi eique hanc cartulam fieri rogavi et ei tradidi omnia sicut supradictum ac recitatum est Si quis vero extiterit nos ipsi aut aliquis superveniens qui hanc donationem calumniari presumpserit duo milia solidos componat et nichil prevaleat et insuper iram Dei omnipotentis incurrat sanctorumque consortium careat et cum Juda traditore simulque cum Dathan et Abiron in inferno demersus jaceat particepsque demoniorum perhenniter maneat Et ut hec carta firma permaneat ego ipse eam propriis manibus firmavi et domno Willelmo comiti et ab aliis bonis viris firmandam porrexi ut discant presentes et futuri quod pro Domino hoc fecimus quod non contradicere sed affirmare omnis homo debet S Willelmi comitis S Willelmi filium supradicti comitis S Odoni fratris ejus S Agnetis comitise S Hysimberti episcopi S Isloni episcopi S Arnaldi episcopi S Rohoni episcopi S Arnaldi S Joscelini S Ademari S Josberti prepositi S Bernardi S Ramnulfi S Isdraheli S Berardi S Rainaldi