Charter Document - 02162733

Charter Document - 02162733


Charter Number: 02162733
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1020
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Queque statu proclivi temporis firma debeat ratione persistere expedit ea apicum signis exprimere quatinus per succedentia tempora inconvulsa queant permanere Quapropter noverit omnis ecclesia fidelium quoniam ego Otto Dei gratia comes conjuxque mea Helisabeth ob animarum nostrarum remedium donamus Deo sanctisque apostolis Petro et Paulo quasdam res juris nostri sitas in pago Linguonensi in comitatu Oscherensi in villa Fisciaco Sunt autem vinee campi prata silve aque aquarumque decursus servi cum uxoribus et infantibus Hanc igitur terram cum omnibus appendiciis Cluniacensi loco donamus eo pacto ut ab hac die ejusdem loci rectores medietatem teneant et possideant Post uxoris mee jam dicte Helisabeth discessum omne hoc predium cum omnibus appendiciis excipiant et quicquid voluerint faciant S Ottonis comitis et uxoris sue Helisabeth qui donationem istam fieri et firmare preceperunt S Hugonis S Dalmatii S Rodulfi S Gautseranni S Gislerii levite S Arlebaldi S Leotaldi S Arulfi Data III kalendas julii regnante Rotberto rege Rannulfus levita scripsi