Charter Document - 02162731
Charter Number: | 02162731 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1020 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Quamdiu omnipotens Deus pro sua ineffabili pietate promittit unum quemque hominem in erumnosa hujus vite peregrinatione degere interimque dum dies salutis hac tempus acceptabile illi dignatur largire summopere unusquisque debet absque ulla dilatione elabo[ra]re ut de ista terrena commoditate mereatur vite eterne hereditatem adquirere faciatque Domino jubente amicos sibi de iniquo Mamona ut cum ei presens defecerit vita ipsi recipiant illum in perpetue beatitudinis gloria Quantum namque prosit elemosinarum exhibitio ipse conditor rerum insinuat dicens in Evangelio Sicut aqua extinguit ignem ita elemosina extinguit peccatum et alibi Date elemosinam et omnia munda sunt vobis et Thesaurizate vobis thesauros in celo ubi neque erugo neque tinea demolitur et ubi fures non effodiunt nec furantur Quapropter noverit universalis ecclesia quod ego Frotmundus remissionem peccatorum meorum expetens et justorum gloriam toto corde desiderans facio donationem Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo et monasterio Cluniacensi in eorum honore consecrato de quadam mea hereditate quam habeo ultra fluvium Sagunnam videlicet ecclesiam de Villa in honore sancti Desiderii consecratam et omnem potestatem que ad Villam pertinet cum omni integritate videlicet cum franchisiis servis pratis terris cultis et incultis vineis piscariis aquis aquarumque decursibus pascuis exitibus et regressibus et ex integro totum quod habeo ultra predictum fluvium preter terram Sancti Augendi usque ad inquirendum