Charter Document - 02162730

Charter Document - 02162730


Charter Number: 02162730
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1020
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine Patris Verbique incarnati ac Spiritu Paracliti ut ipsa sancta Trinitas in die tremenda succurrat anime Gosseranni ideo ego Siguinus et fratres mei Atto et Gosmarus atque sorores nostri necnon et uxor ejusdem Jodceranni donamus jam dicto Deo sanctisque apostolis ejus Petro et Paulo loco Cluniacho pro anima ejusdem Jodceranni aliquid de rebus suis que sunt site in pago Ostudunense in villa Curtinales hoc est unum mansum et unum servum nomine Bernardum faciantque rectores Cluniensis monasterii de ipsum mansum et de servum ab hodie et deinceps quicquid facere voluerint sine ullo contradicente Si quis autem contra han[c] donationem aliquam querelam temptaverit non valeat vindicare quod repetit sed coactus judiciaria potestate auri libras IIII persolvat et post hec donatio ista stabilis firmaque permaneat stipulatione subnixa Signum Siguinus S Atto S Gosmarus S Peronna uxor ejusdem Jodceranni S Adalaidis S Peronna S Algerius S Ugo S Hubertus S Artaldi S Bernardi S Constantinus S Agnum S Achardi S Wichardi S Gausfredi S Bernardi