Charter Document - 02162729
Charter Number: | 02162729 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1020 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Conditoris universorum provisum est clementia ut contra novitates humane fragilitatis exessus salubria divinorum opponentur preceptorum medicamina unum quorum extat precipuum qui jubetur de terrenis et transitoriis [rebus] celestia et sine fine mansura ipsa Veri[ta]te famine proprio precipiente ac prestante Facite inquiens vobis amicos de iniquo Mamona qui vos recipiant in eterna tabernacula Quod ego Wido clericus non surda cordi aure percipiens sed enormitatem meorum peccaminum animo revolvens futuri quoque examinis districtissimum judicium magna cum animaversione perhorrescens dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum cui preest domnus Odilo abba aliquid ex rebus ad usus proprios a progenitoribus jure mihi provenientibus scilicet ecclesiam Sancti Jangulfi sitam in pago Matisconensi cum presbiteratu et omnibus ad se pertinentibus sicut dudum pater meus Sancto Petro delegaverat et postea dive memorie beatus Maiolus abbas cum ceteris fratribus mihi per testamentum litterarum concesserat illam tamen terram quam in Vallis villa sive Nugeriolas ab eodem abbate necnon fratribus mihi collatam tenere jam dederunt cum omni integritate cum campis silvis pascuis aquis aquarumque decursibus farinariis servis etiam et ancillis utriusque sexus et etatis Dono etiam unum mansum in pago Cabillonense situm cum servo manente in ipso nomine Costabulo Beneficium etiam quod de Sancto Petro ad presens teneo vel inante adquisiero ita post meum obitum ipsis remitto ut nullus ex heredibus meis jam amplius requirere possit ex eo Facio autem hanc donationem pro remedio anime mee et patris mei et fratrum omniumque parentum meorum atque cunctorum fidelium christianorum et tali conditione ut quamdiu vixero teneam et omni anno investiture V solidos persolvam Post meum vero dicessum sine ulla contrarietate ad integrum perveniat ad Sanctum Petrum in locum sepulture mee et ut monachi si ita necesse fuerit de loco ubi vitam finiero me Cluniaco deferant Et ut firmius permaneat tactu proprie manus confirmo testibusque ad roborandum ad tangendam prebeo S Widonis qui hanc donationem fecit S Odonis S Bernardi nepotis ejus S Wacelini S Leodbaldi S Ugonis S Georgini S Aimonis S Guidonis S Gosberti S Vuidonis nepotis ejus S Buchardi archiepiscopi S Ugonis episcopi S Geraldi comitis S Archimbaldi S Dalmatii S Ugonis Actum Cluniacum publice regnante Rodberto rege anno XXXIII et filio ejus Ugone anno IIII Data per manus Araldi sacerdotis ad vicem cancellarii