Charter Document - 02162728
Charter Number: | 02162728 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1020 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
BnF Département des Manuscrits - NAL 1498 (f8r) CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Omnipotentis Dei auctoritate sanccitum est atque institutum ac pro comertio eterne vite fidelibus christianis indultum quod sanctum omnibus jubet Evangelium Date elemosinam et omnia munda sunt vobis et quia corde puro data nostra innumera creditur extinguere peccata cum ergo quibusque exhibita creditur dantis prodesse anime tum precipue ipsa que matri largitur ecclesie Quod ego quidam Wichardus nomine christiane religioni inherere cupiens cum voluntate uxoris ac filiorum ex parte aliqua operari opto pro redemptione tam anime mee quam parentum meorum dono Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo in loco Cluniaco capellam Sancte Marie in loco qui vocatur vulgo Rocam in villa Quinciaco cum decimis de terra que appellatur sub Bunisca et decimis vinearum ipsorum apostolorum in circuitu quoque capelle ex qua parte eis libuerit tam ad mansiones construendas quam ad hortum faciendum quantum voluerint accipiant Do etiam terram que est de capella usque ad vineas eorum de sinistra parte ut in perpetuum sibi habeant et absque ulla contradictione possideant Et ego Wichardus manu propria factionem istam firmo ac roborandam parentibus cunctis et fidelibus trado S Adeledis uxoris ejus S Wichardi filii ejus Actum Cluniaco publice incarnati Verbi MXX anno