Charter Document - 02162727

Charter Document - 02162727


Charter Number: 02162727
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1020
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine Verbi incarnati Notum sit omnibus fidelibus christianis quod ego Arembertus et uxor mea Eufenia donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniachum quasdam res sitas in pago Matisconense in agro Rufiacense in villa Vetis Canavis hoc sunt duo curtili cum vineis simul tenentibus terminat unus curtile a mane via publica et a sero terra Rothardi Et in alio loco unum curtilum terminat a mane terra Sancti Petri et de alia parte de ipsa hereditate et in quarto fronte via publica Donamus etiam in ipsa villa unam petiolam de vinea et unum campum qui terminat a mane et a sero via publica Has ergo res denominatas donamus ad jam dictum locum a die presenti hac totum ad integrum transfundimus pro remedio animarum nostrarum omniumque parentum nostrorum ut eis Dominus in suo judicio placatus existat Si quis autem hanc donationis cartam a me libentissime factam scindere vel calumniare temptaverit primitus iram Dei omnipotentis sanctorumque offensam incurrat nisi ad emendationem venerit insuper cogente potestate auri libras tres persolvat et inantea firma et stabilis permaneat Actum Cluniaco publice Signum Aremberti et uxoris ejus Eufenia qui fieri et firmare rogaverunt S Rannaldi S Drogoni S Rodulfi S Bernardi S Constantii S Rainbaldi S Odberti Data in mense novembrio anno XXV regnante Rodberto rege Rodbertus rogatus scripsit