Charter Document - 02162726
Charter Number: | 02162726 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1020 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Notum sit omnibus qualiter rectores Sancti Petri Cluniensis dederint hominibus cui vocabulum est Evrardo et uxori ejus Osanna nomine aliquid de terra Sancti Petri ad medium plantum Residet autem ipsa terra in comitatu Matisconense in villa Marchisiaco hoc est una petia de terra Terminat autem ipsa terra de uno fronte aqua currente de alio fronte via publica de uno vero latere terra Sancti Marcelli et de alio terra Aimberti In tali tenore illis damus ut a quinto anno habeant edificatam post V vero annum una medietas ad supranominatum locum perveniat Aliam quoque medietatem quandiu ipsi vixerint teneant et possideant post quoque discessum eorum ad Sanctum Petrum perveniant Facta est karta ista in mense maio regnante Rotberto rege anno XXIIII