Charter Document - 02162725
Charter Number: | 02162725 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1020 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Providendum nobis est solliciteque considerandum dum adhuc vacat et in hoc corpore sumus et per hanc lucis vitam vacat implere currendum et agendum nobis est quod in perpetuum expediat quia scriptum est Currite dum lumen vite habetis ne tenebre mortis vos comprehendant Rursus in alio loco Veritas dicit Date elemosinam et omnia munda sunt vobis Quapropter noverint cuncti fideles sancte Dei ecclesie tam presentes quam secuturi quod ego Imbertus archidiaconus reminiscens enormitatem peccaminum meorum dono et concedo ad locum Cluniacum qui est constructus in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli in quo loco domnus Odilo abba preesse videtur aliquid de rebus meis que sunt site in pago Hoscherense videlicet unum mansum in villa Salaona cum omnibus appenditiis suis id est vineis campis et terminat de una parte terra Sancti Petri et de alia parte terra Moroni et Hugonis de alia vero parte terra Heldigerii et de una fronte molendinum Dono et in villa Bargias mansos duos cum omnibus sibi adjacentiis et quantum in ipsa villa visus sum habere excepta I vinea quam dedi ad sanctimoniales feminas quam Richardus tenebat Unum autem mansum de illis tenet Constantius Bretto et terminatur de una parte terra Heldigerii de alio vero latere terra Sancti Leodegarii et de alia parte terra Lantberti et de altera parte terra communalis Mansus etiam alius quem Ada femina plantavit terminat ex una parte via puplica et ex alia parte terra communalis de altera vero parte terra Sancte Marie et ex alia parte terra Sancti Leodegarii Infra istas terminationes totum ad integrum dono ad jam supradictum locum pro remedio anime mee patrisque mei et matris et omnium parentum meorum ut det mihi Dominus in presenti prosperitatem et in futuro seculo vitam eternam tribuat et faciant ab hodierno die rectores loci illius quidquid facere voluerint in omnibus sine ullo contradicente Si quis autem contra hanc donationem calumpniam inferre presumpserit non valeat vindicare quod repetit sed sit excommunicatus ab omnipotente Deo et a liminaribus sancte Ecclesie alienus sitque pars ejus cum Dathan et Abiron quos aperiens terra os suum deglutivit et vivi descenderunt in infernum sitque socius Jude in supliciis inferni qui Dominum tradidit et omnibus maledictionibus que in novo et in veteri Testamento continentur subjaceat Et hec deinceps carta firma et stabilis permaneat constipulatione subnixa atque convictus judicaria potestate auri libras XX persolvat S Imberti archidiachoni qui fieri et firmare rogavit testibusque tradidit corroborandam S Gibaldi pueri nepotis ejus S Ledgeri S Caalon S Richardi S Bertini S Odonis Rufi S Odonis presbiteri S Rodulfi S Gisleberti S Hugonis S Walterii S Hugonis S Arnulfi S Anscheri clerici S Wilerii Ego frater Warnerius sacerdos et monachus scripsi ac dictavi in mense aprilis in septima feria regnante Rotberto rege anno XXIIII indictione III epacta XXIII