Charter Document - 02162724
Charter Number: | 02162724 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1020 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Providendum nobis est solliciteque considerandum dum adhuc in hoc corpore sumus et per hanc lucem vitam vacat implere curandum et agendum est nobis quod in perpetuum nobis expediat Scriptum est enim Querite Dominum dum inveniri potest invocate eum dum prope est et in alio loco Dominus dicit Date elemosinam et ecce omnia munda sunt vobis et iterum Scriptura Sicut aqua extinguit ignem ita elemosina resistit peccato Quapropter ego in Dei nomine Raina dono ad locum cui vocabulum est Cluniacus qui est constructus in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli cui domnus Odilo abba preesse videtur aliquid de rebus meis que sunt site in pago Matiscensi in villa Chedis hoc est unum mansum cum servo qui ibidem degit nomine Otberto cum infantibus suis pro anima senioris mei Hugonis Terminatur autem de II partibus de ipsa hereditate de III Sancti Salvatoris de IIII parte terra Sancti Petri Dono etiam in alio loco in villa Verolias unam vineam que habet has terminationes de duabus partibus terra Sancti Petri de tertia aqua currente de IIII terra Adoardi Ego quoque ipsa Raina dono in alio loco in villa superius nominata Chedis unam vineam in locum sepulture pro anima Deodate et pro anime remedio filii sui Hugonis ac filie sue Adhelendis et terminatur de una parte terra Sancti Petri et de alia Sancti Vincentii et de III Ornadi et de IIII Joceranni Dono etiam seorsum in villa jam dicta Verolias proprie pro anima filie mee Adeleydis unam vineam que terminatur de duabus partibus terra Constantii de III via puplica de IIII de ipsa hereditate Dono quoque unum servum nomine Durannum cum infantibus suis et hanc donationem laudat et confirmat Gislardus stabilem permanere propter remedium uxoris sue Quicumque autem harum donationum contradictor extiterit sit pars ejus cum Datan et Abiron et cum eis qui dixerunt Domino Deo Recede a nobis participetur in tenebris Herebi cum Juda traditore et cum Zabulo in seculum amen S Raine qui fecit et firmare rogavit S Gislardi S Joceranni S Achardi S Achini S Artaldi filii ejus S Vuiberti S Rotberti S Achini S Odonis S Adele S Alexandre S Aidoardi S Constantii S Itberti clerici Actum puplice Besorniaco anno ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi MXX epacta XXIII VI kalendas martii in die bixesto Regnante Rotberto rege XXXI Richardus levita scripsit feria V