Charter Document - 02162723

Charter Document - 02162723


Charter Number: 02162723
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Consent
Date: 1019 - 1031
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Tempore vindemie unusquisque mansus solvit modium vini unum censale pro usu fontane quem debet conducere ad cellarium indominicatum Debent in anno quatuor corvadas tres ab arandum et quartam ad colligendum illi scilicet qui boves habent Qui autem boves non habent tres corvadas in vinea et quartam in colligendis messibus Pro tribus hospiciis que solvebant Lanberto comiti constituerunt domnus Ugo episcopus ipsius Lanberti filius et domnus Odilo abbas pro amore domni Lanberti episcopi et canonicorum Lingonice sedis ut singulis annis festivitate Omnium Sanctorum una queque mansio solvat eminam Divionensem ex ordeo unam et in Natale Domini gallinam unam et panem unum ad partem forestarii et habeant usuariam consuetudinem in silva que dicitur Rotunda et in altera silva que dicitur Grandis Vallis De ceteris vero silvis nihil presumant accipere nisi tantum carrucam ad operienda semina et hoc per licentiam forestarii accipiant Ad placitum generale non venient nisi sponte venire voluerint Si quis eis injuriam fecerit aut ipsi alicui per judicium majoris Sancti Petri justiciam faciant et accipiant si reclamatio ante illum venerit