Charter Document - 02162722

Charter Document - 02162722


Charter Number: 02162722
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1019
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s): BnF Département des Manuscrits - NAL 1498 (f11r)
CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Cunctis in fidei integritate permanentibus notum omnibus quod ego Hugo episcopus Autisiodorensium ob creatoris amorem omnium seu pro remedio patris mei Lanberti matrisque mee Adheleydis animarum omnium quoque salute fonte babtismatis renatorum trado Deo omnium creatori bonorum sanctisque ejus apostolis Petro et Paulo Cluniensique cenobio cui preest domnus Odilo abbas cujusdam medie[t]atem curtis vocate Givriacum in Divionensium site finibus quam prefata genitrix mea supradicto delegavit loco Non solum igitur predictam medietatem verum etiam alterius donationem medietatis laudo et corroboro quam olim soror mea Maheldis et sponsus ejus Gauzfredus prelibato fecerunt cenobio ut habitatores monasterii ambas partes teneant inquietante nullo cum omnibus que jam dicta mater mea habere visa est vel aliquis per eam in eodem loco cum consuetudinibus et placitis cum utriusque sexus mancipiis campis vineis pratis silvis aquis cum introituum et exituum viis cum omni integritate Omnes quidem particeps fieri opto nimium sed precipue Girardum qui maximam partem habebat ex me in benefitium Hujus ego rei gratiam accipio a predicto patre domno Odelone et a fratribus auri quinque libras habens quoddam turibulum Testes Hugo presul Otto comes Gauzlenus episcopus Ugo vicomes Walterius et frater ejus Lanbertus Roclenus prepositus Landricus Warulfus Ademarus Acelinus abbas Adraldus scripsit anno MXVIIII Dominice incarnationis regnante Rotberto rege anno XXXII uncionis sue Testes Girardus Fonevensis Tetbaldus