Charter Document - 02162721

Charter Document - 02162721


Charter Number: 02162721
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1019
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): BnF Département des Manuscrits - NAL 1498 (f11v)
CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Omnibus Matiscensis ecclesie filiis presentibus scilicet atque futuris liquido pandatur quia cum esset domnus Leodbaldus venerabilis antistes apud Matisconum secus basilicam incliti martyris Christi Vincentii adsidens in synodali collegio ad divina precepta more precedentium patrum exequenda adgressus est genua pietatis ejus quidam vir illustris domnus Odilo abbas cum reliquis fratribus qui ad regendum habere videtur ecclesiam Sancti Petri Cluniacensis monasterii deprecans concedi sue ecclesie quandam ecclesiam conjacentem in pago Matisconensi sitam in villa Laisiaco et in honore beati Sulpicii dicatam ut omni tempore habere potuissent tam predictus domnus Odilo abbas quam reliqui fratres Quapropter domnus Leodbaldus pretaxatus presul fulcitus consilio canonicorum suorum concessit illis quod humiliter petebant videlicet prescriptam ecclesiam cum rebus et decimis et omnibus inibi pertinentibus ut omni tempore teneant et possideant sine ullius contradictione salvo servicio synodali scilicet paratis et eulogiis et ne ab aliquo umquam molestiam inde paterentur predictus pontifex hanc precariam eis fieri jussit quam propriis manibus roboravit et residencium digitis solidandam porrexit Testes Vualterius prepositus Adalardus Aldo Rannulfus Otgerius Rodulfus Adalgisus Durannus Gauzserannus Ailoldus Datum IIII idus novembris anno incarnationis MXVIIII regnante Rotberto rege