Charter Document - 02162720
Charter Number: | 02162720 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1019 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Divina pietate largitum est homini [ut] ex his que possidet transitoriis sine fine mansura valeat mercari Quapropter noverint cuncti tam presentes quam futuri quod ego Rodbertus frater Bernardi et uxor ejus Aremburgis et Ansedeus filiique Bernardi donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro ac Paulo ad locum cui vocabulum est Cluniacum in quo loco domnus Odilo abbas preesse videtur aliquid de rebus nostris que sunt site in pago Maticensi in villa Dumbinas hoc est curtilum et omnia que in ipsa villa tenuit Bernardus totum ad integrum donamus ad jam dictum locum hoc est vineis campis pratis silvis pascuis aquarumve decursibus regressibus et exitibus usque ad inquirendum pro remedio anime ejus videlicet Bernardi sepe dicti ut omnia teneant et possideant absque ullius contradictione hominis Donamus etiam unum servum nomine Girbaldum ut sit in ministerio eorum Donamus quoque illis omnes querelas quas contra ipsos habebat in illa villa Si quis autem quod minime fieri credimus hujus donationis contradictor extiterit non valeat vindicare quod repetit sed sit dampnatus perpetui vinculo anathematis quandiu [in] hac sevicia permanserit nisi ad emendationem venerit et ut firmior habeatur manibus propriis firmavimus testibusque roborandam tradimus S Rodberti S Ansedei S Arenburgis qui fieri et firmare rogaverunt S Vuilelmi S Girbaldi S Eldrici S Umberti S Duranni S Constabuli S Tetbranni S Guldrici S Johannis S Jotcelini Actum publice Cluniaco [regnante] Rodberto rege anno tricesimo tercio ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi [millesimo] nono decimo Richardus levita scripsit sexto idus novembris