Charter Document - 02162719
Charter Number: | 02162719 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Bequest |
Date: | 1019 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine Salvatoris [Noticia] vuerpitionis apud Matiscensem urbem acte anno millesimo nonodecimo Dominice incarnationis die septimo decimo mensis octobris in conspectu dunni Ottonis supradicte urbis preclari comitis Gausleni quoque ejusdem civitatis summi presulis necnon levite ipsius ecclesie Rannulfi ubi cum istis adfuerunt etiam viri nobiles plurimi Adiit namque ipsorum presentiam strenu[u]s vir Hunbertus prepositus Cluniensis cum venerabilibus prefati cenobii quibusdam monachis Viviano scilicet atque Warnerio Hugone atque alio Warnerio Heynrico etiam istius avunculo suas eis suorumque narrans injurias humiliter quas injuste patiebantur a quadam muliere nomine Teuza filiisque ejus Warulfo Walterio de quibusdam terris quas olim loco Cluniacensi concederat Raculfus et quas Warulfus predicte mulieris pater loco prestarie hactenus possederat ex Sancti Petri rationibus Qui agnoscentes quod non recte contra manachos hanc exhigerent querelam werpiverunt omnia subter collecta adversum eos in supradictorum hominum presentia Nec solum verpiverunt verum etiam si aliquid ex hoc ad illorum rectitudinem pertinebat Cluniensi cenobio gratantissime dederunt Est autem in primis ex parte Raculfi quicquid ipse Raculfus habere visus est in villa quam vocant Colongetas et in villa Airodio in loco qui dicitur Roca et in Lescheriis et in Busceriis et in Bussiaco et in Pontiaco et in Boiaco mansi duo cum omnibus que in predictis villis unquam habuit et in Bassiaco mansus unus et quicquid ibi habuit et in Cassinico quicquid ibi habuit et omnia que sepe dictus Raculfus ubi ubi Cluniensi loco per testamentum delegavit Querelam vero quam in Ipgiaco habebant non solum dimiserunt sed et omnia que in eadem villa habere videbantur campos scilicet et vineas prata et silvas servos omnes et ancillas et utriusque sexus mancipia alodum quoque totum cum ipsis omnium servorum de eadem villa et terram quam ipsi servi adquisierunt totam jam dicto monasterio tradiderunt die illa Hec igitur omnia prefata sicut diximus dimiserunt adversus Cluniacense cenobium cum omnibus ad eadem pertinentibus cum servis et ancillis cum campis et vineis cum pratis et silvis ut teneant et possideant et quicquid voluerint inde faciant habitatores memorati loci absque ullius contradictione hominis Si quis autem hec repetere voluerit sit donec resipiscat vinculo dampnatus anathematis Ut vero firmior haberetur manibus propriis firmaverunt testibusque roborandam tradiderunt