Charter Document - 02162716

Charter Document - 02162716


Charter Number: 02162716
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1019
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Qui perpetue beatitudinis memores dum in hac terra vivunt ex mundalibus que possident opibus Christum heredem constituunt noverint pro certo quia de rebus quas secum auferre nequeunt eterna lucra adipisci possunt et reliqua Que ego Guillelmus dux Aquitanorum considerans fragilitatemque communis fragilitatis attendens de his que possidere videor dum licet dumque indulta tempora permittunt Christum heredem constitu[e]re desidero ut in tempore suppreme necessitatis ipse mihi pius remunerator occurrat Est igitur mihi quedam curtis in vicaria Marevenno quam olim mater mea tenuit et domno Guisliberto episcopo donavit ubi est ecclesia in honore beati Pauli consecrata quam de meo jure una cum consensu et voluntate ipsius pontificis qui eam tenebat in usus famulorum Dei in loco Cluniaco degentium sicut idem pontifex possidebat transfundere cupiens curtem supradictam cum cunctis ad eam pertinentibus terris scilicet vineis et pratis et pascuis adjacentibus cum colonis ibidem degentibus atque cum omni debito reddendo ipsius curtis sanctis apostolis Petro et Paulo contrado quatenus inibi Domino famulantes emolumentum inde capiant salutare nostrumque teneant continuum memoriale Si quis vero inventus fuerit qui hujus nostre elemosine calumniator existere presumpserit eterni anathematis mucrone perculsus cum Petrus claviger celestis regni fideles admiserit ei januam vite interdicat et ad sanctorum consortium intrare non sinat Hoc vero nostre auctoritatis scriptum ut robustius convalescat ego Willelmus dux manibus meis firmavi obtimatumque meorum manu roborare jussi S Agnetis comitise S Willelmi junioris S Guisleberti episcopi S Fulchonis comitis S Isemberti archidiaconi S Manassei et Gauzfredi vicecomitum S Eboli Ugonis Radulfi Rohonis S Arnaldi decani Data mense martio anno incarnationis Dominice millesimo XVIII regnante Rotberto rege Froogerius scripsit