Charter Document - 02162712
Charter Number: | 02162712 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1017 - 1025 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Recordationis scriptum quod ad perennem memoriam tam presentium quam futurorum fieri precepit gloriose indolis domnus Otto comes Maticensis scilicet qualiter monachi Cluniacenses sub eodem et per eundem benignum principem recuperaverunt Aniscum villam cum piscariis [] suis appenditiis necnon servis et ancillis eorumque alodis In nomine summe et individue Trinitatis Notum esse volumus cunctis tam presentibus quam futuris quod ego Otto comes Maticensis mente revolvens animoque pertractans qualem fundatores ecclesiarum et aucmentatores rerum illarum gratiam apud Deum optineant qualemque pervasores et defraudatores penam incurrant in primis gratia Christi amoris et dilectionis sanctique Petri summi apostolorum principis pro peccatorum quoque meorum abolitione anime etiam mee et patris mei Guidonis necnon avi mei Ottonis cognomento Wilelmi et uxoris mee et filii mei Gaufredi omniumque parentum et fidelium meorum remedio necnon pro presenti nostra pace et quieta salute ac pro statu reipuplice nostre dono vel potius reddo Deo et Sancto Petro ad locum Cluniacum quandam villam Aniscum a priscis vocitatam in vicino Araris fluminis sitam que ex hereditate Sancti Vincentii ad jus comitatus olim ab antiquis delegata obvenit sicuti jam ante comes Leotaldus atavus meus per testamentum precepti Ludovici regis prelibato principi apostolorum monachisque denominatum locum incolentibus cum omnibus appenditiis suis scilicet piscariis vivariis fractis fossis aquis majoribus rivis minoribus pratis silvis terris cultis et incultis pascuis exitibus et regressibus quesitum et inquirendum Dono etiam his contiguam villam Asnerias nuncupatam cum servis et ancillis morantibus in ipsis villis et cum eorum alodis Dono quoque servos in villa Davagiaco habitantes Vulfradum scilicet et fratrem ejus Rotbertum filiosque et filias et hereditates illorum Et ut firmum et stabile permaneat per cuncta succedentia tempora manu propria firmavi testibusque roborandam tradidi S Ottonis comitis S Elisabeth uxoris ejus S Wigonis vicecomitis S Narduini S Ailaldi Actum apud Matisconum puplice regnante Rotberto rege cum filio Hugone