Charter Document - 02162708
Charter Number: | 02162708 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1016 - 1017 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosancto et exorabili loco Cluniacho quod est constructum in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli ubi domnus Odilo abba preesse videtur Noverint omnes filii ecclesie qualiter ego Aldinus dono ad jam dictum locum et ad sanctis apostolis Petro et Paulo aliquit de res meas que sunt site in pago Matisconense in agro Galoniaco hoc sunt quatuor pecias de terra Est autem una pecia in loco qui Navis dicitur terminat de duabus partibus terra Sancti Petri et ad medium diem via publica ad sero autem terra Sancti Nicecii In alio loco unum curtilum in villa que Vallis dicitur terminat a mane terra Aremberto et Gisleberto ad medium diem via publica ad sero vero terra Giraldi et de alio latus Gisleberto et Aremberto Et in alio loco que Maaleg vocant duas pecias de terra que terminantur de duabus partibus terra Sancti Petri ad medium diem terra Aremberto et Gisleberto ad sero vero terra Duranto Sane si quis ego aut ullus ex propinquis meis calumniam contra hanc donationem inferre voluerit non valeat vindicare quod repetit sed iram Dei omnipotentis incurrat atque omnium sanctorum et cum Datan et Abiron sit pars ejus in baratro profundo retrusa Hec autem donatio firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa S Aldini qui carta ista fieri et firmare rogavit S Drogoni S Vuichardi S Rodulfi S Ingelelmi S Aremberti S Ravis S Vuilelmi S Bernardi S Raimos Facta carta ista anno XXI regnante Rodberto rege Francorum Rodbertus scripsit