Charter Document - 02162707
Charter Number: | 02162707 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1016 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Quamdiu quis in hoc seculo vivit et a Deo se expectari minime ambigit converti scilicet in melius semper ac meliorari summopere procurandum est illi quatinus ex rebus sibi commissis ab eo concessis eterna et sine mansura studeat mercari faciens sibi videlicet amicos de Mamona iniquitatis a quibus recipiatur in eterna habitacula cum deficere ceperit jam enim juxta vocem preconis Ad radices arboris posita est securis Quapropter noverint cuncti tam presentes quam futuri christiano nomine censiti quod ego Heldevertus reminiscens pondus mei facinoris simulque cupiens adipisci premia eterne beatitudinis dono Deo omnium bonorum datori sanctisque ejus apostolis Petro videlicet ac Paulo et loco Cluniacensis cenobii aliquid ex rebus jure mihi hereditario propriis unum scilicet campum situm in pago Matisconensi in agro Buferiacensi in loco qui dicitur Nantodis terminatum ex fronte meridiana terra Sancti Petri et ab orientali terra Joceranni et ab o[c]cidentali via publica Si quis autem quod minime fore credo hanc meam donationem calumpniari presumpserit hic quandiu in illa presumptione permanserit teneatur obligatus vinculo excommunicationis Querelam etiam quam contra eos injuste habebam de servo nomine Adelelmo et uxore ejus eorumque infantibus et de manso ubi resident cum omnibus ad se pertinentibus dimitto Et ut in perpetuum hec donatio firmior habeatur manu propria subterfirmo testibusque corroborandam trado S Heldeverti qui fieri firmarique rogavit S uxoris ejus Altildis S Vualterii Oddonis Lamberti Bernardi filiorum Heldever[ti] S Girbaldi Actum Cluniaco mense octobri regnante rege Roberto anno XX Frater Vuarnerius scripsit levita rogatus