Charter Document - 02162706
Charter Number: | 02162706 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1016 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Scriptum est quia precium redemptionis anime viri divitie ipsius Unde noverint cuncti tam presentes quam futuri quod ego Rannulfus pater cujusdam sacerdotis nomine Bernardi trado Deo sanctisque ejus apostolis Petro videlicet et Paulo ac loco Cluniacensis cenobii quasdam res proprii juris ipsius Bernardi sicut ipse in extremis positus loco prefato destinavit et mihi hanc donationem facere precepit Que res sunt site in pago Maticensi in agro Laliacensi in villa Seya Sunt autem due petiole campi quarum una terminatur a mane via publica a medio die terra Sancti Petri a sero terra Sancti Petri a cercio via publica alia vero terminatur a mane via publica a medio die terra Sancti Petri a sero terra Martini a cercio terra Sancti Laurentii Facio autem hanc donationem pro anima jam dicti Bernardi quatinus intercedente beata Dei genitrice Maria cum omnibus sanctis placatus ei Dominus existat in examine districti judicii Si quis vero contradictor aut calumpniator hujus nostre donationis existere voluerit iram incurrat omnipotentis Dei et in inferno crucietur perpetuis penis Et ut firmissimum in perpetuum obtineat vigorem manu propria subterfirmo [ac] testibus corroborandam trado Signum Rannulfi et uxoris ejus Odde qui hanc kartam fieri firmarique rogavit S Berardi presbiteri S Adalberti presbiteri S Oddonis S Duranni Actum Cluniaco mense septembri regni Rodberti regis Francorum anno XX Vuarnerius levita scripsit