Charter Document - 02162701

Charter Document - 02162701


Charter Number: 02162701
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1016
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Summus Orbis conditor post lapsum primi hominis condolens humanum genus sub potestate Inimici dejectum ad sublevationem illius non aliquem summum para nympham sed proprium mittens filium ostendens quomodo eternum scandere posset regnum nam inter cetera pietatis sue documenta idem Dei filius remedium quo a laqueis Inimici tuti esse possimus misericordie genus nobis ostendit cum ait Date elemosinam et omnia munda sunt vobis Quam rem perpendens ego Adalelmus et filius meus Girbaldus donamus Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacum unam vineam habentem perticas in longum XII et in latum XII pro remedio animarum nostrarum et parentum nostrorum et omnium in Christo dormientium S Adalelmi et uxoris ejus Altanse qui hanc cartam scribi fecerunt et manibus propriis firmaverunt aliisque firmandam tradiderunt S Girberti S Girbaldi S Raimberti Est autem ipsa vinea in villa Macelliaco terminat autem ipsa terra a mane de ipsa hereditate et a medio die similiter et a sero terra Bernardi et a cercio terra Ingelberti