Charter Document - 02162696

Charter Document - 02162696


Charter Number: 02162696
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1015 - 1016
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine Verbi incarnati Noverint cuncti fideles quod ego Gausmarus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Augustudunensi in villa vocabulo Matur hoc est coloniam unam in dominicatu et quicquid ad ipsam coloniam aspicit vel aspicere videtur Dono etiam curtilum unum in Nualiaco in vestitura Supradictam vero coloniam in eo tenore dono Sancto Petro cum campis et pratis et silvis et omnibus appenditiis ut quandiu vixero teneam et possideam post meum vero obitum ad Sanctum Petrum perveniat Si quis autem contra hanc donationem aliquam litem inferre voluerit vindicare non valeat quod repetit sed coactus auri libras II persolvat et inantea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Cluniaco publice S Gausmari S Rodlanni S Lanberti S Ugo S Bernardi S Drogo S Ildini S Gonterii S Scriptola Regnante Rodberto anno XX