Charter Document - 02162695

Charter Document - 02162695


Charter Number: 02162695
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1015 - 1016
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine Sancte Trinitatis Notum sit fidelibus cunctis quod ego Bernardus et uxor mea Ada donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro videlicet et Paulo et loco Cluniaco unam colonicam cum mansione superposita et servo nomine Petro et cum omnibus ad eandem colonicam pertinenciis in agro Mediolanensis in villa que vocatur Curtilis Hanc igitur donationem facimus causa elemosine ac sepulture precantes ut nulli homini detur in beneficium Ut autem firma et stabilis in perpetuum maneat manibus nostris firmavimus testibusque corroborandam tradidimus S Bernardi et uxoris ejus Ade S duorum filiorum illorum Jotsaldi et Joceranni S Aldigarde eorum filie S Bernardi S Ingilfredi presbiteri S Renconis S Gauseranni S Umberti clerici Data per manus Vuarnerii regnante rege Rodberto anno XX