Charter Document - 02162691

Charter Document - 02162691


Charter Number: 02162691
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1015
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine Verbi incarnati Nos igitur in Dei nomine Aundus et Belinus et Gotfredus pro remedio animarum nostrarum et parentum nostrorum donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo et ad locum Cluniensem aliquid de rebus nostris que sunt site in pago Maticense in agro Macia[c]ense in villa que Oblat et Pistongias vocantur hoc sunt duo mansi et residet unus mansus in villa Oblat alter vero in villa Pistongias Et quicquid ibi visi sumus habere totum ad jam dictum locum donamus in tali tenore ut quamdiu nos vixerimus teneamus et possideamus post nostrum quoque discessum ad supradictum locum perveniat Donat itaque Gotfredus ad presens suam partem quicquid ibi visus est habere Donamus et in alio loco septem pecias de terra que ad ipsos mansos pertinent Si quis autem contra hanc donationem calumpniam inferre voluerit non valeat vindicare quod repetit sed coactus auri libras II componat et inantea firma et stabilis permaneat S Aundi qui et Belini et Gotfredi qui cartam istam fieri et firmare rogaverunt S Duranni S Girberti S Odonis S Beloini S Bernoini Facta carta ista in mense decembri regnante Rotberto rege anno XX Rotbertus monachus scripsit