Charter Document - 02162688

Charter Document - 02162688


Charter Number: 02162688
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1014
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Redemptor humani generis Dominus et Salvator noster Jesus Christus consulere cupiens humane fragilitati protestare dignatus est dicens Date elemosinam et omnia munda sunt vobis Quod ego Oddo in Dei nomine non surda aure preteriens sed enormitatem meorum peccaminum sollicite perpendens extremique judicii diem vehementer expavescens dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum cui preest domnus Odilo venerabilis abba aliquid de mea hereditate que sita est in pago Matisconense in villa Vallis in agro Evriacense hoc est unum curtilum videlicet vineam et campum insimul tenente et terminatur a mane et a medio die et a cercio terra Sancti Petri a sero via publica Dono etiam unam ancillam nomine Niceciam Dono et usuarium in bosco et in omnibus que usare debet habitator supradicti curtili sine aliquo servicio Facio autem hanc donationem pro remedio anime mee et fratris mei Maingaudi et in locum sepulture Et post meum discessum statim in presenti totum ad integrum ad Sanctum Petrum perveniat tali conventu ut et fratrem meum Maingaudum post mortem suam si aliquo alio dono sepeliant Ut autem firmius permaneat manu propria firmavi testibusque tradidi roborandam S Oddonis qui hanc cartam fieri firmarique rogavit S Maingaudi fratris ejus S Richardi presbiteri S Gotefredi S Bernardi S Adalardi Actum Vallis publice XV kalendas aprilis regnante Rodberto rege annos XVIII