Charter Document - 02162683
Charter Number: | 02162683 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1010 - 1011 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosancto et venerabili loco Cluniaco in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli consecrato Nos in Dei nomine Wigo et uxor mea Aaleldis donamus ad jam dictum locum aliquid ex rebus nostris que sunt site in comitatu Viennensi curtilum scilicet unum in dominicatu in villa Lendado a die presenti et quantum ad illum curtilum aspicit ut jam dicti rectores Sancti Petri faciant quicquid facere voluerint Si quis autem contra hanc donationem aliquam litem inferre voluerit vindicare non valeat sed firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa Actum Cluniaco publice S Wigonis et uxoris ejus S Aquini S Arestagni S Wigonis et Jotceranni atque Fulcherii fratrum Regnante Rodulfo anno XX Aldebaldus scripsit