Charter Document - 02162682

Charter Document - 02162682


Charter Number: 02162682
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1011
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): BnF Département des Manuscrits - NAL 1498 (f6v)
CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Scire debet fraternitas unanimitatis ecclesie quoniam unicuique fidelium est valde necessarium ut dona per divinam largitatem sibi concessa sollerter excolat sapienter ordinet recte ordinet recte etiam dividat ut cum evangelicus ille paterfamilias rationem positurus advenerit non solum ea que largitus est non auferat sed etiam pro terrenis bene ministratis duplicata talenta simul et talenta et celestia bona concedat Tali vero ac tanta auctoritate premonitus quidam vir nomine Wido predives et nobilis et licet in laico habitu per multa laudabilis considerans casum condicionis humane in pejus et pejus precipiti ac cotidiana ruina defluere divino ductus amore cum consilio uxoris sue Riclendis et filiorum Theothardi Vuillelmi atque Stephani suorumque fidelium quoddam monasterium Tiernense quod est constructum in honore Salvatoris nostri Jesu Christi sancteque ejusdem Dei genitricis Marie et sancti Petri apostolorum principis sanctique Simphoriani gloriosissimi martyris sed et sancti ac desiderantissimi Desiderati confessoris a parentibus suis quondam seculariter possessum et plus exigentibus culpis ab eis neglegenter quam oporteret tractatum decrevit secundum regulam Sancti Benedicti ad monasticum devotissime redintegrare cultum Hoc vero tam sanum ac salubre sibi aptumque consilium ut digne possit ad votum explere multis argumentis utpote vir prudens studuit prudenter perquirere Quodam enim tempore contigit supradictum monasterium Tiernense privatum patre in multis fuisse humano destitutum solamine Non post multum etenim temporis ut mos ecclesiasticus servat consentiente domno Widone suisque fidelibus electus est a fratribus et beate memorie Begone episcopo ecclesie Arvernensis ordinatus domnus abbas Petrus omni nobilitate conspicuus et beate simplicitatis filius hic in quantum potuit ut monasterium sibi comissum ad pristinum statum repararetur elaborare studuit Sed in dies crescente malicia hominum non potuit suum adimplere propositum Legerat enim scriptum Ve soli quia cum ceciderit non habet sublevantem sed si fuerint duo fovebuntur mutuo Idcirco ut onus ecclesiasticum levius aliquantulum posset ferre domnum Odilonem Cluniensem abbatem studuit evocare ut honus secum ferret et secundum regulam Sancti Benedicti ex caritatis affectu auxilium ministraret Hec audiens sepe dictus senior Wido gaudio gavisus ut sententia abbatis rata fieret et per succedentia tempora inconvulsa permaneret assensum prebuit et auctoritate qua potuit tali sanctione definivit ut domnus Petrus abbas quandiu vixerit regulariter honorabiliter et liberaliter cum consilio et adjutorio supradicti domni Odilonis teneat regat et possideat Post obitum illius Clunienses abbates et monachi cum consilio domni Vuidonis supradictum Tiernense monasterium regulariter regant ordinent et disponant ea ratione eo ordine quo regunt ordinant Celsinianense Silvinianense ceteraque non pauca nobillima monasteria ad jam Deo dicatum nobile illud Cluniense cenobium per multa precedentia tempora firmiter pertinentia Contulit insuper domnus Wido Cluniensi monasterio unum mansum qui vocatur Broida et de alio manso qui vocatur Vetula Vinea totum servitium quod ipse solitus erat habere omnes consuetudines malas et inportunas quas antecessores sui et ipse hucusque injuste tenuerunt in monasterio Tiernensi et circa monasterium et annonam quam de ecclesia Saliniaca accipiebat et in vineis quas ipsi monachi excolunt et operantur exacturas vestituras etiam de omnibus terris et prediis et vineis quas ad presens monachi tenent et ille eis reddiderit et illius heredes suorumque heredum successores perdonavit reddidit et vuerpitionem fecit pro redemptione anime sue uxorisque sue et omnium fidelium Ego in Dei nomine Wido laudo et confirmo confirmari opto apostolico privilegio regali precepto auctoritate Stephani Arvernensis ecclesie pontificis et donatione karissimi senioris mei Willelmi S Wido et uxor ejus Riclendis Teotardus Stephanus Willelmus Stephanus episcopus Wilelmus comes Agnus Rodravi Theotardus Otbertus Ambrardus abbas Franco scripsit mense septembri feria VI regnante Rodberto rege anno XV