Charter Document - 02162680
Charter Number: | 02162680 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1010 - 1011 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Summi et eterni regis invictricia arma quis gerens summopere procurare debet ut ex rebus quas possidet eterna et inconvulsa premia mercetur Quapropter noverint cuncti Christi caractere insigniti quod ego Leodegarius presbiter dono Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Arvernico in agro Valentiaco in villa Saligniaco in loco qui dicitur ad Novem Fontibus scilicet appenderiam unam cum vinea et prato In alio loco in villa Blanziaco Deo similiter dono aliam appenderiam Et faciant post hunc diem monachi Clunienses ex his rebus quicquid facere voluerint Si quis autem contra hanc donationem aliquam calumniam inferre voluerit vindicare non valeat quod repetit sed coactus judiciaria potestate auri libram unam componat et hec donatio firma et stabilis permaneat stipulacione subnixa Actum Cluniaco publice S Leodegarii presbiteri qui fieri et firmare rogavit S Archimbaldi et uxoris sue Ermengardis S Adeverti S Malvuini S Wuidoni S Bladini S Gauzfredi S Emeno Pontius levita scripsit regnante Rotberto rege anno XV