Charter Document - 02162677

Charter Document - 02162677


Charter Number: 02162677
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1010
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine Verbi incarnati Notum sit omnibus fidelibus ejusdem indicibilis et incomprehensibilis Verbi quod ego Bernardus de Misiaco dono Deo et ejus sanctis apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum aliquid de mea hereditate hoc est unam vineam sitam in villa Calmiliaca pro remedio anime mee taliter ut omni anno quandiu ego vixero accipiant in vestitura tria sextaria vini Et post mortem meam absque ullius mortalis contradictione monachi supradicti loci eandem retineant vineam cum domo que ibidem sita est ad proprios usus Terminat autem eadem vinea ita ab oriente est terra Tetbranni et ab occidente terra Bladini presbiteri et fratrum ejus ab aquilone vero et austro terra Bernardi S Bernardi qui hoc donum fecit