Charter Document - 02162673

Charter Document - 02162673


Charter Number: 02162673
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1010
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Quisquis Deo et sanctis ejus in isto presenti seculo de sua hereditate donat ipse sibi in futura vita premium vite eterne preparat Quapropter notum sit omnibus fidelibus christianis tam presentibus quam futuris quod ego Tedberga comitissa dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum ubi domnus Odilo abbas preest aliquid de rebus meis que sunt site in pago Lugdunense hoc est unum mansum in loco quem vocant ad Caminum cum omnibus appenditiis ad ipsum mansum pertinentibus Hanc autem donationem facio pro remedio anime mee et anime senioris mei Artaldi et filiorum meorum Artaldi et Giraldi et pro animabus omnium fidelium christianorum tam vivorum quam defunctorum ut misericordia Dei omnipotentis absolvere dignetur animas nostras a peccatis Si vero aliquis homo vel aliquis ex heredibus meis contra hanc donationem aliquam inferre voluerit litem iram Dei onnipotentis et sanctorum ejus incurrat et cum Datan et Abiron vivus demergatur in infernum ipse vero non vindicet quod repetit sed coactus judiciaria potestate auri libras quinque persolvat et deinceps hec carta firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa Signum domine Tedberge qui istam donationem fecit et firmare rogavit S [] S [] S [] S [] S [] S [] Facta est hec carta in mense martio regnante Rodulfo rege anno XVII Rodbertus sacerdos scripsit