Charter Document - 02162670

Charter Document - 02162670


Charter Number: 02162670
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Bequest
Date: 1008
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Omnibus christicolis notum esse volumus tam futuris quam presentibus qualiter unus servorum Sancti Petri ad paupertatem veniens ante presentiam dunni Warnerii accessit rogans eum ut in prebendam se Sancti Petri reciperet in tali conventum ut omnem suam hereditatem reciperet Vocatus est autem idem homo Britio Quod audiens et eum minime propter nimiam famem que tunc temporis erat illum recipere in prebenda Sancti Petri non prevalens cuidam presbitero Adalgerio nomine capellano Sancti Petri eum commendavit ut sustentaret secundum suum posse quandiu viveret Recepit autem eum et omnem hereditatem ejus et pavit eum quandiu vixit Adalgerius autem presbiter quandiu vixit sine ulla contradictione omnem illam hereditatem tenuit et possedit Ad finem autem isdem presbiter veniens fecit donum Sancto Petro et monachis de Cluniaco de omni illa hereditate et ita defunctus est Quidam autem ex parentibus Bricionis nomine Gontardus ipsum donum contrariavit multis diebus usque quo domnus Warnerius frater Walterii accepit obedientiam de Petronna Requirere autem cepit eandem terram quod omnino facere noluit sed propter conservandam pacem dedit ei Gontardo III solidos et ita vuerpivit eandem terram Sancto Petro et Warnerio monacho ut amplius in ea nihil requirat nec ipse nec ullus mortalis homo per ipsum S Gontardi qui istam werpitionem fecit S Letardi S Johannis S Aurardi S Waldini S Arboldi