Charter Document - 02162667
Charter Number: | 02162667 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1008 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Ego igitur in Dei nomine Bernardus et uxor mea Eldeardis pro amore Dei dono Deo et fratribus Cluniensibus quibus preest domnus Odilo abba vineam in pago Matisconense in villa Besorniaco terminatam a mane de ipsa hereditate a medio die terra Sancti Petri a sero Rotberti a cirtio Walterii Et donamus campum subtus Montem Bosonangium in Fromentalio vocatur terminatur a mane et a cirtio terra Alberici a medio die Adalgisii a sero Sancti Martini Hoc ipsis fratribus donamus totum ad integrum Donamus item in ipsa villa Besorniaco tertiam partem unius campi qui terminatur a mane terra Sancti Petri a sero via puplica a cirtio de ipsa hereditate Hanc elemosinam donamus tali tenore ut quamdiu vixerimus usum et fructum habeamus post nostrum vero discessum ad Sanctum Petrum perveniat sine ulla contradictione Si quis autem contradicere temptaverit auri libras II componat Actum Besorniaco villa publice S Bernardi et uxoris ejus Eldeardis qui fecerunt et ipsi firmaverunt S Oddonis S Gislardi S Livonis S Widonis S Rainardi Ego Josmarus presbiter scripsi die martis mense maio regnante Rotberto rege anno XII