Charter Document - 02162663

Charter Document - 02162663


Charter Number: 02162663
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1008
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Scamnium quod fecit quidam homo nomine Petrus de quamdam vineam que adjacet in villa Rufiaco in clauso scilicet nostro cum monachis Sancti Petri Cluniensis cenobii habet enim jam dicta vinea in longum perticas XII in fronte II terminat vero a mane terra Johanni a meridie aqua decurrente a sero terra Sancti Petri a cercio terra Otberti Actum Cluniaco publice S Petri qui fecit et firmare rogavit S Otberti S Constantii S Bernardi S Alerici S Rodgerii S Raimberti Et in alio loco campum arabile qui habet in longum perticas X et in fronte II terminat ipsa terra a cercio terra Ornati et fratribus ejus in aliis partibus terra Sancti Petri Arnaldus levita scripsit anno XII regnante Rodberto rege in mense aprili