Charter Document - 02162661
Charter Number: | 02162661 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1008 |
Date type: | Internal, Calendar |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus qualiter convenit inter dunnum Odilonem abbatem consentientibus sibi subditis et Hugonem levitam provisorem Sancti Stephani vel Sancti Trophimi de mansionibus que sunt infra Arelam civitatem prope ecclesiam Sancti Petri que nominantur Pesol super ipsum Rodanum Nam quandiu Ugo vixerit teneat et possideat propter talem vero censum qualem domnus Maiolus abbas decrevit et post obitum Ugonis quales duo de heredibus suis eligere voluerint teneant et possideant eo tamen tenore ut quandiu ipsi duo heres vixerint per singulos annos suprascriptum censum persolvant et insuper de duabus modiatis de vinea que sunt in Laurata vel in suo terminio per quemquem annum denarios VIII Sane si quis ex congregatione nostra aut ullus de successoribus nostris aut ulla opposita persona contra hanc convenientiam vel donationem agere aliquid vel irrumpere voluerit primitus iram Dei omnipotentis et omnium sanctorum incurrat et omnes maledictiones veniant super eum que sunt scripte in veteri et novo Testamento et componat auri optimi libras X ac postea convenientia firma et stabilis in evum permaneat Actum in Arela civitate publice VIII kalendas aprilis anno MVIII indictione VII Ego Odilo abbas hanc cartulam scribere jussi et ipse firmavi S Ugonis de Calmonte S Redempti de Botera S Jocfredi S Bernardi S Riberti S Rainaldi S Constantini S Wolveni S Adalelmi S Pontii S Donnini S Gemmonis S Laydradi S Adalardi S Eldigerii S Auguarni S Ismidonis S Christofori S Wandalrici S Poncii S Bonifilii Raimundus levita scripsit