Charter Document - 02162656

Charter Document - 02162656


Charter Number: 02162656
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1007 - 1040
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sacrosancto et exorabili loco Cluniaco in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli dedicato in providentia dunni Odilonis posito In Christi nomine notum sit tam presentibus quam futuris quod ego Adalardus et uxor mea Sulpicia nomine donamus Deo et supradictis apostolis et ad jam dictum locum aliquid de rebus nostris que sunt site in pago Matisconensi in villa que dicitur Scola videlicet unum curtile cum mansione et omnibus appenditiis campis vineis et terminatur a mane terra Sancti Johannis a medio die terra Gontalis a sero de ipsa hereditate ab aquilone terra Petri Facio autem hanc donationem tali pacto ut quamdiu vixerimus teneamus et possideamus post discessum vero nostrum ad dictum locum perveniat absque ullius contradictione Donamus etiam in villa que nuncupatur Maliacus quantum visi sumus habere videlicet ex parte Arluini et matris ejus Alexandre de quorum parte hereditas evenit sicut ipse Arluinus adhuc vivens deprecatus est dare Facimus autem hanc donationem pro animarum nostrarum remedio et Arluini et matris ejus Alexandre et omnium parentum nostrorum vivorum ac defunctorum ut communis nobis sit ad salutem S Adalardi et uxoris ejus Sulpicie qui fecerunt et ipsi firmaverunt Actum Cluniaco publice III kalendas aprilis die dominico in ramis palmarum