Charter Document - 02162653

Charter Document - 02162653


Charter Number: 02162653
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1007 - 1008
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine Verbi incarnati Noverint cuncti fideles quod ego in Dei nomine Aymo dono ad locum Cluniacum pro remedio anime mee aliquid ex rebus meis que site [sunt] in pago Maticensi in villa Marchesot curtilum unum cum vinea insimul tenente qui terminat a mane terre Anastasii a medio die terre Rayna a sero terre Sancti Petri a certio via pulblica Facio autem hanc donationem pro anima mea ut semper in presenti omni tempore teneant rectores Sancti Petri et fatiant quicquid facere voluerint S Aymonis S Vualdrade S Heldiberti S Maingaudi S Constantii S Lanberti Actum Marchesot regnante Rotberto anno XII