Charter Document - 02162652

Charter Document - 02162652


Charter Number: 02162652
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1007 - 1008
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine Verbi incarnati Notum sit omnibus Christi fidelibus quod ego Ricardus et frater meus Arbertus donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo videlicet ad locum Cluniacum pro anima fratris nostri Arlebaldi hoc est curtilum unum qui est in comitatu Matisconense in villa Murgono et quicquid Arlebardus ibidem tenere videbatur hoc sunt vineis pratis ut ipsi domini teneant et possideant et quicquid voluerint faciant et ut hec donatio firma stabilisque permaneat ipsi firmavimus testibusque tradidimus roborandam Facimus autem et hanc donationem pro anima fratris nostri Arlebaldi ut ei dimittat Dominus omnia peccata sua et conjungat numero suorum electorum S Rikardi S Arberti S Annonis S Bernardi S Agfredi S Vuikardi S Leotardi Ego Vuido monachus scripsi dictavi die veneris anno XII regnante Rotberto rege