Charter Document - 02162647
Charter Number: | 02162647 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1007 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Omnibus sub norma catholice fidei militantibus notum esse volumus quod ego Sofredus pro anime mee remedium consenciente uxore mea Ingeltix ac filiis meis Leotaldo et Ildino dono Deo et sanctis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum pratum unum indominicatum et vinea una Et ego Seguinus pro anime mee remedium vel parentum meorum dono pratum uno in ipso tenente terminat supradicta terra a mane terra francorum a meridie terra Sancti Petri a sero et a certio aquam per circuitum Si quis autem hanc donationem calumniare voluerit nisi quam cito recipuerit componat auri libra una et post hec firma et stabilis permaneat S Seguini qui fieri et firmare rogavit S Ingeltix uxoris ejus S Arlei S Vuichardi S Ornadi sacerdotis S Ingellelmi S Arlei S Arnulfi S Vuarnerii S Arnulfus S Bornoni [presbiteri] qui scripsit Data mense augusto die VII regnante Rodberto rege anno XI Actum Cluniaco publice