Charter Document - 02162634

Charter Document - 02162634


Charter Number: 02162634
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1006
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Omnibus sub norma catholice fidei militantibus notum esse volumus quod ego Aia dono Deo et sanctis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum pro anima mea et pro filiis meis et senioribus meis et omnibus consanguineis meis remedium res meas que sunt in comitatu Matisconense in agro Disiacense in villa Chasauto colonia una in dominicato cum omnibus quitquid ad ipsam coloniam appendere videtur hoc sunt campis vineis pratis silvis decurrisque aquarum totum ad integrum per querendum et in ipsa villa petiolas duas de vineas Terminat a mane terra Sancti Martini ad meridie terra Sancte Marie ad sero via publica a certio terra Sancti Martini similiter alia petiola terminat a mane terra francorum ad meridie terra Sancti Martini ad sero terra francorum et terra Sancti Martini ad certio terra Sancte Marie Et in alio loco in villa Colonica et in Cuculaco quicquid mihi appendere videtur hoc sunt vineis pratis campis arboribus exitibus pascuis Dono etiam servos his nominibus Durannus et Otbertus qui ibidem manent S Aie qui fieri et firmare jussit S Bernardi mariti Aie S Wikardi Item S Wikardi S Heldini S Fidelis monachus qui scripsit Data III nonas mai regnante Roberto rege anno X Actus Blanosco publice