Charter Document - 02162633

Charter Document - 02162633


Charter Number: 02162633
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1006
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Dulcissima multum aque amabile sponsa mea nomen Dura Ego Raimbertus sponsus tuus dum te sponsavit per voluntatem Dei et voluntatem parentorum nostrorum et si Deo placuerit ad legitimum quod a te sociare volo propterea dono tibi de res meas que sunt sitas in pago Matisconense in agro Galoniacense in villa Vescortis hoc est vinea que terminat a mane Stephanus a medio Sancti Petri a sero via publica a cercio de ipsa hereditate Infra istas terminio totum tibi dono et de alias res que mihi advenit hoc sunt vineis curtiferis cum edificiis campis pratis silvis pomis pascuis aquis aquarumque decursibus omnia et ex omnia quesitum ad inquirendum tercia parte tibi dono in ea tenore si eres de nosmet ipsos advenerit ad illos perveniad et si non abeamus dummodo vivimus usum et fructum post tuum discessum a propincos meos perveniad Et qui contradicere voluerit auri uncias II componat firma stabili permanead stipulacione subnixa Actum Montelio publice S Raimbert qui fieri et firmare rogavit S Ansherio S Aletmo S Bernart S Arlegio S Rotbert S et iterum Bernart S Tetrico S Costancius Data per manus Eldradi sub die martis mense austus annos X Rotberto rege