Charter Document - 02162625
Charter Number: | 02162625 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1005 - 1006 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine Verbi incarnati Noverint cuncti fideles sancte Dei ecclesie quod ego Eva et filius meus Arleius donamus Deo et Sancto Petro aliquid de rebus nostris que sunt site in pago Matisconense in villa que dicitur Cotta hoc est medietatem cujusdam silve ex qua jam Anselardus aliam medietatem dederat Sancto Petro Hanc ergo donationem facimus pro remedio anime suprascripti Anselardi cari nostri Terminatur autem jam dicta silva a mane nemore francorum hominum ex aliis partibus terra Sancti Petri Si quis autem contra hanc donationem calumpniam intulerit auri libras V componat et hec carta firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa et pars ejus sit cum diabolis et asociis eorum Actum Cluniaco publice S Eve et filii ejus Arlei qui fieri et firmare rogaverunt S Wichardi clerici S Anteisi S Eldini S Wilelmi S Itberti S Adalberti Data per manus Andraldi levite regnante Rotberto rege anno X imperii ejus