Charter Document - 02162613
Charter Number: | 02162613 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1005 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
BnF Département des Manuscrits - NAL 1498 (f7r) CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Quamdiu omnipotens Deus sicut supra Notum sit omnibus christianis quod ego Albuinus et conjux mea Blismodis atque filie nostre Ozsendis et Ermengardis pro animarum nostrarum redemptione volumus de proprio nostro jure aliquid delegare Domino Deo et Sancte Marie sanctisque apostolis Petro et Paulo et Cluniacensi loco cui preest domnus Odilo abbas hoc est ecclesia de Sancto Sulpicio et omnia sibi pertinencia cum vineis silvis pascuis campis cultis et incultis molendinis aquis aquarumque decursibus Dono etiam supradicto loco montem vocitatum Caballicoda et villam vocatam Cobazolas cum omnibus rebus ad easdem pertinentibus eo tenore ut de ecclesia cum omni sibi pertinentia ab odierna die quid voluerint [faciant] reliquam autem quamdiu vixerimus teneamus et post nostrum discessum ad ipsum locum veniant in tali ratione ut hanc elemosinam nec vendant nec dent in benefitio sed teneant in dominicatu Si quis vero contra insurrexerit nisi cito resipuerit omni maledictioni subjaceat S Albuinus et uxor ejus Blismodis [et] filie eorum Ozsendis Ermengardis Artardus Aymo Eldinus Petrus Wuillelmus Ervicus Eldradus Iterum Eldradus Girbertus Ingelbertus Girardus Rodulfus Acta mense maio feria II regnante Rodberto rege anno VIIII Rotbertus levita scripsit