Charter Document - 02162605

Charter Document - 02162605


Charter Number: 02162605
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Concession
Date: 1004 - 1019
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Dilectissime atque amabili conjugi mee Ermengardi Ego Udulricus vir ejus pro amore et bona voluntate concedo quasdam res juris mei sitas in pago Lugdunensi sive Matiscensi in primis de ecclesia que est in villa Balgiaco in honore beati archangeli Michaelis meam partem illi dono et in villa Malecurtis mansum unum ubi Lotselmus manet et in villa Cavaniaco mansum unum ubi Constantinus manet Posthec dono ei omnia que simul conquesivimus et comparavimus et quicquid conquirere potuerimus inantea Sunt autem he res in villis quarum nomina hec sunt in Dipgiaco et Giniaco et Moncellis et Uriniaco et Odenta et Fusciaco et Aringas et Montemarino et Cavaniaco et in villa Curtis Urse quod simul conquesivimus et in villa Privaties similiter Igitur hec omnia supradicte uxori mee Ermengardi dono eo pacto ut in vita sua teneat et possideat Post illius discessum ad infantes qui de me et illa nati sunt et nascentur he res perveniant S Udulrici qui donationem istam fieri et firmare rogavit S Ottonis S Bernardi presbiteri S Richardi S Adalardi Item Adalardi S Udulberti S Teudonis S Duranni presbiteri Data per manum Rannulfi levite mense novembri indictione II regnante Rotberto rege