Charter Document - 02162601
Charter Number: | 02162601 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1004 - 1005 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Redemptor humani generis Jesus Christus homo pro hominibus factus fidelibus suis per Evangelium loquitur Thesaurizate vobis thesauros in celo ubi nec erugo nec tinea demolitur et ubi fures non effodiunt nec furantur Quapropter noverint cuncti fideles quod ego Anscherius dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Maticensi in villa Montelio quantum ibi visus sum habere hoc sunt curtilis cum omnibus superpositis vel adjacentibus campis vineis silvis aquis aquarumve decursibus pascuis quesitum et ad inquirendum totum ad integrum Terminat autem a mane oratio a Cassanio a medio die terra Sancti Petri a sero via puplica a tercio pratis Dono etiam in villa Francia quicquid ibi habeo quesitum et ad inquirendum totum ad integrum Dono etiam in Castello duas vineas termina una vinea de duabus partibus via puplica de aliis duabus partibus terra Anselmi presbiteri terminat alia vinea a mane terra Sancti Vincentii de duabus partibus via puplica de quarta parte terra Richardi cum heris Facio autem hanc donationem Sancto Petro de mea parte que legaliter dare possum scilicet pro anima mea et patris mei Ebrardi et omnium parentum meorum seu pro animabus omnium fidelium ut omni tempore teneant rectores Sancti Petri et faciant quicquid facere voluerint Si quis autem contra hanc donationem aliquam calumpniam inferre voluerit nisi cito ad emendationem venerit omni maledictioni subjaceat et hec donatio firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Dono etiam servum Constantium Actum Cluniaco puplice S Anscherii S Rannaldi S Aalelmi S Eldradi S Drogonis S Udini S Maioli S Wichardi S Livo S Rotberti S Foldradi S Ingelelmi S Duranni S Aidoardi S Berte Data regnante Rotberto rege anno IX